monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVII. > Sapientia, 13 > sectio 15 > sectio 33 > 52 > sectio 9 > CAPUT XV. > sectio 79 > 3 > sectio 77 > sectio 112 > 6 > sectio 88 > cpl894.179 > sectio 4 > sectio 121 > sectio 2 > sectio 81 > 3 > sectio 107 > 13 > csg75.507 > 4 > sectio 103 > 13 > sectio 7 > CAPUT XXXIX.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., , XXXVIII. <<<     >>> XL.

CAPUT XXXIX.

1 Modo causa mihi, Hebraei cives, et utilis et fructuosa fuit Romam petendi, profecto ut de filiis meis Caesar iudicaret: ne solus ego qui irascebar, cognoscerem, perrexi ad Caesarem: ut qui regnum reddiderat, de successore meo pronuntiaret.
2 Adiecit beneficiis suis, ut quod difficile erat, prope amissos filios patri repraesentaret; fratribus quod supra regnum est, concordiam redderet.
3 Redeo igitur ditior quam profectus sum: didici esse melior pater, quia didicerunt filii mei esse meliores liberi, Caesaris beneficio.
4 Statuit enim, ut ex meo arbitrio penderet filiorum successio, ne praerogativa successionis superbiam gigneret.
5 Ipse mihi successorem darem, quem elegissem: eum scilicet qui meruisset: eum, qui patrem amplius honoravisset.
6 Imitabor Caesarem; ipse enim absolvendo iuniores filios meos, seniori filio pares fecit.
7 Itaque simul tres liberos hodie reges constituo: illi aetas, istis nobilitas astipulatur: nec numerus moveat: magnitudo regni et pluribus abundat.
8 Arbiter primo sententiae meae Deus: deinde etiam vos accedite: quos Caesar coniunxit, constituit pater, vos honore congruo prosequimini, ut neque immoderatus neque infimus honor sit: aliud inflat, aliud exasperat.
9 Quod cuique portionis suae meritis suppetit, impartiatur.
10 Non enim tantum quis delectat eum quem supra mensuram honorat, quantum laedit eum cui debitum negat.
11 Et plerumque uterque eorum offenditur, ubi praelationis adulatio est.
12 Sum certe omnibus pater.
13 Honor filiorum haud dubie patris gloria est.
14 Si tamen supra modum quis liberos meos excolat, reus est mihi etiam pro liberis meis, quibus auctor prolapsionis est: Nimius enim cultus audaciae sumptus est.
15 Numquid invideo liberis meis? Absit: sed malo eos minus cum gratia posse, quam plurimum cum seditione.
16 Quod enim superbiae vel rapinae est, cito labitur: quod gratiae, diu tenetur.
17 Unde curae erit mihi, ut sponsores concordiae adiungam liberis meis parentes amicosque, quorum hortatu mutuae dilectionis affectum induant.
18 Nam cum omnis sermo malus facile mentem audientis inficiat, tum maxime assidua colloquia, et diuturnus usus pestem animis infundere solent, quo contagio quodammodo in mores cohabitantium cito transeat: etsi tranquillitas morum sit, tamen ut stagnum mite licet, ventis exagitantibus assurgere in aestus valet: ita bona natura improbis monitoribus fluctuat.
19 Arbitror itaque quod in me unusquisque spem sui potissimam debet recondere; non enim quod accedit liberis meis, mihi deperit.
20 Plus unusquisque tribunorum vel militum revereri debet patrem imperatorum.
21 Ego, ego sum, qui mercedem universis rependam, pro his etiam quae filiis meis detuleritis.
22 Si recta advertero studia factis remunerabor; malevolentia pretium referet suum, ut apud eum quoque quem putaverit adulandum, fructu excidat.
23 Vos autem boni filii, considerate primum naturae religionem, cuius gratia et bestias ligat, quae etiam feras cogit in amorem necessitudinis: manet inter indomitas pecudes mutuus amor, et periculis propriis redimunt suos belluae.
24 Reveremini etiam Caesarem, qui vos ex inimicis amicos fecerit.
25 Tertio me ipsum, qui rogare malo, cum possim iubere: manete fratres, nolite exurere quod generati estis.
26 Do vobis vestem et cultum imperialem: sed pretiosius est, quod suadeo, vestri amoris intemetum signaculum.
27 Si pietas maneat, regnum delectat: si desit gratia, vile imperium est et plerumque noxium.
28 Ergo dum vos experiar, habebitis interim non regnum, sed regni honorem.
29 Si patrem dilexeritis, ius sequetur: mei tamen amorem in vobis probate: omnibus quibus delectare regnum solet, ut principes potiemini.
30 Onera imperii et moles negotiorum me solum, et si nolim, manebunt.
31 Et ideo vobis prodest mea velle: quia ego quae vestra sunt, et volo et mea arbitror.
32 His dictis osculatus est filios, ut eos uno osculo charitatis invicem sibi necteret.
33 Quo facto conventum dimisit.



Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER PRIMUS., , XXXVIII. <<<     >>> XL.
monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVII. > Sapientia, 13 > sectio 15 > sectio 33 > 52 > sectio 9 > CAPUT XV. > sectio 79 > 3 > sectio 77 > sectio 112 > 6 > sectio 88 > cpl894.179 > sectio 4 > sectio 121 > sectio 2 > sectio 81 > 3 > sectio 107 > 13 > csg75.507 > 4 > sectio 103 > 13 > sectio 7 > CAPUT XXXIX.